CAMERA

CAMERA
I.
CAMERA
Apostolica, Pontificis thesaurus est, et Patriarchium aliquando dicitur. Unde autem sumebat ea, quae ad usum sui corporis erant necessaria? Dicit Beatus manifeste de Patriarchio Romano, etc. Nescitis Ecclesiam Romanam? Dico enim vobis, quia si quis venit illuc miserabilis homo hospitari, omnia ad usum prebentur ei etc. In exilis S. Martini Papae in Collectan. Anastasii bibliothec. per Sermondum in 8. edito p. 99.
II.
CAMERA
apud citerioris aevi Scriptores, conclavis est, ubi thesaurus reponitur et servatur: quâ notione apud Graecos κοιτὼν occurrit, uti Car. du Fresne docet ad Alexiadem. Inprimis sumitur pro Fisco Imperatoris vel Regis. Unde Fridericus I. Imperator apud Helmoldum, l. 1. c. 80. et in Histor. Archiep. Brem. A. C. 1155. Magna, inquit, requiritis, ô viri Romani, de exinanita camera nostra. Sic in Testamento Caroli M. apud Eginhartum legimus, Quidquid in camera atque vestiario eius eo die fuisset inventum. Inde in Francia, Filcus seu Thesaurus Regius hodieque Camera Denariorum dicitur: factumque, ut provinciae etiam atque urbes, quae immediate Principi suberant, et fisci erant propriae, Camerae dicerentur, Vide LL. Edwardi Confess. Matthaeum Paris. A. C. 1242. Alios. Sic Monasterium S. Dionysii propriam Cameram Regis Franciae, vocat Rigordus A. C. 1185. etc. Porro pro Curia Principis, pro officina eius monetaria,d pro officio Camerarii in Monasteriis, pro Dotalitio uxoris, vocem usurpatam reperias, in Vita S. Adelberti Prag. Antiqq. Lect. Tom. 5. in Charta Guilielmi Ducis Aquitaniae apud Bessium p. 539. in Monastico Anglic. Tom. 1. p. 148. In Pacto Nupt. inter Ludovicum II. Siciliae Regem et Rolandem fil. Iohannis Regis Aragonum A. C. 1399. Quâ ultimâ notione hodieque in usu apud Gallos est, qui la Chambre de la Femme vulgo appellant supellectilem, quae, post excessum coniugis, uxori addici solet. De Camera Clericorum, quae in Francia idem erat, quod Garderoba in Anglia, vide Fletam, l. 2. c. 14. §. 1. et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne in Glossario.
III.
CAMERA
cubiculum, cenaculum, conclave, quasi camura, a curvitate, ut placet Papiae: seu potius a Graeco καμάρα κάμαρον autem idem quod τροχαλὸν, curvum seu inflexum, arcuata enim et in morem rotarum rotundata tecta camerae sunt. Unde rotatio camerarum, apud Cassiodorum, ἡ τροχάλισις τῶ καμαρῶν, vide infra in voce Trichilae. Itaque errat Vir doctissimus, qui ad verba Vopisci in Aureliano, c. 47. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras, neque in pelles mitteretur: per cameras, laquearia privatatum aedium et balnearum vult intelligi. Camerae einim tecta sunt curva, de quarum dispositionibus videri potest Vitruvius, l. 7. c. 3. nam et trullissabantur et inducebantur tectoriô: Laquearia autem vel laqueata tecta erant, quae nunc lambrissata Galli vocant. Ex tabulis namque ligneis fiedbant, in varias figuras et maeandros sectis ac caelatis; quae plerumque etiam versatiles erant, ita ut et flores et unguenta desuper spargerent, ut apud Sueton. in Nerone, c. 31. legimus: id quod in cameris fieri non potuisset. Et quidem camerarum usum Veteres ignoravisse, notat Servius; eâ ratione vela subtendentes laquearibus ad excipiendum pulverem, qui per rimas tabularum multus consueverat manare: quibus non opus in cameris, ut quae tectoriô opere inductae rimis non dehiscunt et proin pulverem nec admittunt, nec transmittunt. Neque verum, quod Isidorus ait, laquearia cameris subtegi consuevisse, nisi nomine laquearium ibi coronas intelligat, quae subiciebantur cameris, tenuis subtilisque operis et aliquando ex gypso, aliquando ex creto marmore, perducebantur ac modo purae, modo caelatae fiebant. Sed hic camerarum ornatus multum a laquearibus distabat, trullissatis enim politisque cameris subiciebatur. Tectoriô igitur opere inducebantur camerae, et picturis tectoriô superinductis, non secus ac parietes, decorabantur, quod tectorium ὑποχάρτωσιν vocabant. Vide Epistol. Pontificum 61. ubi videtur dici coronarium opus, quod cameris subici solitum diximus, a chartae tenuitate et subtilitate et idem esse, ac ὑποπλάκωσις: nisi quis ὑποχάρτωσιν dictam malit, quod usus chartarum fuerit, in cameris intexendis et disponendis, vel etiam decorandis. Sed superior sententia potior videtur, cum optimum Glossarium ὑποχάρτωσιν tectorium interpretetur. Etiam vero imbracteabantur camerae, ut ex Vopisci l. c. patet: musivô item opere decorabantur; imo musivum opus proprie cameratum fuit et de earum ornatu tantummodo apud Auctores usurpatur, quemadmodum solum seu ἔδαφος arte pavimenti seu πατώτει ornabatur. Porro ex Procopio de Aedif. Iustin. Serm. 1. discas, aliud cameras ornandi pingendique genus fuisse, cerâ resolutâ igne, quod ad Encausticen pertinet; quô genere picturae parietes consuevisse pingi, ait Auctor Etymologici magni. Eôdem autem genere et parietes et cameras pingi et ornari solitas dictum. Urere coloribus dixit Ovid. l. 3. Fast. v. 831.
------ ------ Tabulamque coloribus uris, etc.
Sic variis modis Camerae ornabantur, coronariô opere, musivariô, cerographiâ, vel encaustice, et imbracteatione: quem postremum ornandi modum prohibere in animo habuit Aurelianus Imperator. Apud Recentiores vero vor latius sumi et ad quaevis tecta extendi coepit: unde etiam Camerae cenationes ipsae appellatae sunt, sive laqueatae essent, sive cameratae: et Isidorus sic vocem sumit, cum laquearia esse dicit, quae cameram subtegunt et ornant, figuris vel rotundis vel quadratis, lignô seu gypsô sive colore etiam factis. Plura eiusdem significata vide hic infra; et de Cameris accurate disserentem Salmas. Notis ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. et Vopisc. loc. cit. nec non Exercitat. Plinianis ad Solinum passam, ubi de Camerarum duobus generibus, quae ex lapide struebantur, aut quae ex contignatiombus factae signinô opere inducebantur et albariô poliebantur: de ornatu porro earum, qui opere musivô, vitrô et gypsô fiebat: tandem de variis speciebus, Testudine, Fornice et Concha, complura habes, p. 1214. et seqq. adde p. 232. ubi de Cameris ceris inustis seu encaustô quoque pingi solitis, etc.
IV.
CAMERA
navigii genus, apud Tacitum, ubi de motu ab Aniceto Polemonis liberto, excitato: Quin et barbari contemptius vagabantur, fabricatis repente navibus, quas Cameras vocant, artis lateribus, latâ alvô, sine vinculo aeris aut ferri connexa; et tumidô mari, prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec in modum tecti claudantur. Sic inter undas valvuntur pari utrinque prorâ, et mutabili remigiô. quando hinc velillinc appellere indiserertum et innoxium est, Hist. l. 3. c. 47.
V.
CAMERA
pro sepulchro camerato et hypogaeo sen subterraneo, apud Phlegontem: Α᾿νοιχθείσης δὲ ὑφ᾿ ἡμῶν τῆς καμάρας, εἰς ἣν πάντες οἱ οἰκεῖοι μεταλλάςςοντες ἐτίθεντο, ἐπὶ μὲν τῶ ἄλλων κλινῶν ἐφάνη τὰ σώματα κείμενα, τῶ δὲ παλαίτερον τετελδτηκότων τὰ ὀςτᾶ. ἐπὶ μόνης δὲ ἧς φιλίννιον ἐτέθη καὶ συνέβη ταφλιȏαι, δ῾´ρομεν ἐπικείμενον τὸν δακτύλιον τὸν σιδηροῦν, καὶ τὸ χρυσόκλειςτον ποτήριον. Ubi hypogaeum illud monumentum totius familiae, quod fornicatum esset, καμάραν, i. e. camaram, vocat; κλίνας vero singulorum cadaverum thecas vel arcas, quae unâ καμάρᾳ vel fornice habebantur conditae. Etquidem cum Camerae, aliae essent δρομικαὶ, quae semicylindri formam habebant et oblongae erant; aliae εἱληματικαι, quae ex structra factae et concavos recessus haberent; posteriori modô fiebant sepulchra Iudaeorum, ut et Graecorum, subterranea omma quas Cryptas dicebant et Speluncas. Cuiusmodi etiam fuit Domini sepulchrum et Lazari, volubile nempe et fornice tectum ac sub terra constructum, εν πέτρας λαξδτὸν καὶ οἰκοδομητόν. Fiebaut autem camerae illae vel fornices Hypogaeorum ex magnis lapidibus et quadratis, quos Graeci σμενόμους λίθους dixêre. Unde apud Strabonem, ὑπόνομοι συνόμῳ λίθῳ κατακαμφθέντες, quadratô saxô concamerati. Item μονολίθους, Idem lib. 7. κατακαμφθεισῶν φαλίδων διὰ μοολίθων ὑποερβαλλόντων τῶ μεγέθει. Προτίμους quoque: quô modô Plato de monumento hypogaeo, ex lapidibus structum et concameratum ingentibus debere esse dicit, εν λίθων προτίμων. Alii λογάδας λίθους appellant. Certe vetus Itinerarii auctor, monumentum Esaiae Prophetae monolithum revera fuisle ait et volubile, quod scilicet cameratum esset monolithis. Et in monumento Domini πέτραν vocant Euangelistae, ob magnitudinem, et λατομητὸν ac λαξδτὸν, quod ingentes et quadrati essent lapides, quibus cameratum atque constructum erat, etc. Coeterum non omnium fuit sepulchra habere aedificata, sed ditiorum solum ac potentiorum: vilis turba cadavera sua factâ sctobe defodiebat, et aggestâ desuper humô tumulabat; cippô lapideô super illud χῶμα statutô, qui nomen et elogium defuncti contineret: qua de re infra dicemus. Vide plura hanc in rem apud almas. ad Solin. p. 1213. et seqq. et infra ubi de Sepulchralibus Veterum Cryptis et Hypogaeis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • caméra — [ kamera ] n. f. • 1838; angl. camera « appareil de photo »; lat. camera « chambre » ♦ Appareil cinématographique de prises de vues. Des caméras. Magasins, mécanisme d entraînement, objectifs d une caméra. Charger une caméra, y mettre de la… …   Encyclopédie Universelle

  • cameră — CÁMERĂ, camere, s.f. I. 1. Încăpere într o clădire; odaie. ♢ Cameră mobilată = cameră care se închiriază cu mobila proprietarului. Cameră de lucru = birou într o casă particulară. Muzică de cameră = compoziţie muzicală pentru un număr restrâns de …   Dicționar Român

  • Camera — Caméra Pour les articles homonymes, voir Caméra (danse). La caméra est un appareil de prise de vues animées, pour le cinéma, la télévision ou la vidéo, professionnelle ou grand public. Le terme « caméra » est issu du latin camera (en… …   Wikipédia en Français

  • CAMERA — (Committee for Accuracy in Middle East Reporting in America)  «Комитет за точность освещения в Америке событий на Ближнем Востоке». Американская некоммерческая произраильская организация, осуществляющая наблюдение за прессой. Создана в 1982… …   Википедия

  • camera (1) — {{hw}}{{camera (1)}{{/hw}}o (gener.) Camera nel sign. 6 s. f. 1 Locale d abitazione in un edificio: camera da pranzo, da letto; SIN. Stanza. 2 (per anton.) Camera da letto | Fare la –c, metterla in ordine | Veste da –c, indumento che si indossa… …   Enciclopedia di italiano

  • camera — / kamera/ s.f. [lat. camĕra, camăra volta, soffitto a volta di una stanza , gr. kamára ]. 1. a. (archit.) [ambiente interno di un abitazione; locale che compone un appartamento] ▶◀ ambiente, locale, stanza, vano. ‖ sala. ● Espressioni: camera da… …   Enciclopedia Italiana

  • Camera — Cam e*ra, n.; pl. E. {Cameras}, L. {Camerae}. [L. vault, arch, LL., chamber. See {Chamber}.] A chamber, or instrument having a chamber. Specifically: The {camera obscura} when used in photography. See {Camera}, and {Camera obscura}. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • camera — [kam′ər ə, kam′rə] n. pl. cameras; also for CAMERA 1, camerae [kam′ər ē΄] [L camera, vault < Gr kamara, vaulted chamber < IE base * kam , to arch] 1. a chamber; specif., the private office of a judge 2. short for CAMERA OBSCURA 3. [ …   English World dictionary

  • Camera — steht für: Camera (Zeitschrift), eine Schweizer Illustrierte Camera (Raum), ein Arbeitsraum in einem Kloster Camera (Lübeck), ein ehemaliges Lübecker Kino Camera (Film), ein Film aus dem Jahr 2000 CAMERA steht für: Committee for Accuracy in… …   Deutsch Wikipedia

  • camera — 1708, vaulted building, from L. camera vaulted room (Cf. It. camera, Sp. camara, Fr. chambre), from Gk. kamara vaulted chamber, from PIE root *kam to arch. The word also was used early 18c. as a short form of Mod.L. camera obscura dark chamber (a …   Etymology dictionary

  • Camera 40 — (Горгонцола,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Italia 40, 20064 Горгонцола, Италия …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”